- WESTPHALIA
- WESTPHALIAregio est ampla Germaniae, quae unum ex decem circulis Imperii constituit, inter Saxoniam inferiorem ad Ortum et Belgium ad Occasum; Sic dicta, quod Saxonibus Occidentalis est: Equus enim, quem Phalen, seu Falen antiqui Saxones dicebant, horum insigne erat. In ea sunt regione Episcopatus seu ditiones Monasteriensis, Evesche de Munster, Gall. Stifft Munster Germanis Paderbornensis, de Paderborn, Osnabrucensis, d'Osnabruk, et Mindensis, de Minden: Comitatus Oldenburgensis, le Comte d'Oldenbourg, Frisiae Orientalis, de la Frise orientale, et Marchiae, le Comte de la March, Westphaliae piopriae Ducatus, le Duche de Westphalie, Comitatus Hoyensis, Comtez de Hoye, Diepholtensis, de Dipholt, Revensbergensis, de Ravensberg, Lemgoviensis, de Lemgow, Lingensis, de Lingen, Luppiae, de Lippe, Benthemensis, de Benthem, et Schaumburgensis, Sacumburg. Dicitur Westphalen incolis, Westphalie Gallis. Terminatur a Septentrione mari Germanicô; ab Oriente Ducatibus Bremensi, Ferdensi, Luneburgicô, et Brunsvicensi; ab Occidente Belgii uniti provinciis, et a Meridie Ducatibus Clivensi, Veteraviâ, Valdecensi Comitatu, et Landgravitau Hasso-Cassellanô. Totiusregionis caput est Monasterium, Munster. Sed Ducatus Clivensis, Montensis, Iuliacensis, et ditio Episcopi Leodiensis non censeutur proprie in Westphalia, quamquam partes sint Xirculi Westphalici dicti. Eius Topographiam exhibet Merianus: De Westphalorum, seu antiquorum Saxonum situ, moribus etc. scripsit Wernerus Rollfincius. Vide quoque Adelarii Erichii, Gulchische Chronicke l. 7. ad A. C. 1610. Teschenmacheri Annales Cliviae, Hamelmanni Chronicon Oldenburgense etc. Addo, quod inter Gentis Anhaltino-Lavenburgicae titulos etiam hic comparet. Nempe translatâ ab Anhaltinis seu Lanenburgiis, in Misnenses Saxoniâ, de qua resuô locô, Angrivaria tamen (quae alias eosdem semper Principes cum Saxonia liabebat) in Bernardi Ascanii posteritate mansit, iuxta cum iis Westphaliae terris, quas Henrico Leoni ablatas, illi Caesar adiecetat. In partem temen etiam Philippus Ubiorum Antistes venit, qui, Henrico suâ sponte infensus, tum Caesare iratô, occupatam armis ditionem huius assensu sibi asseruit. Et quidem septem oppida, 25000. subditos et 200. Nobiles Landsassios, ex Westphalia Coloniensium Praesulum ditione teneri, Electoris Legatus hisce in Comitiis Imperii memoravit. Ideoque tum Archiepiscopus, tum Lavenburgius Dux, ut harum terrarum Ducumque Angrivariae et Westphaliae nomine peculiare suffragii alternâ vice ferendi ius ipsis permitteretur, consentiente et commendante horum desideria Caesare, petiêre. Tob. Pfanerus de praecipuis German. Principum Gent. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.